Genite ingeniti filius dei summi, qui sacrum illud arcanum pectoris tui dilecto tuo Iohanni apostolo | Corpus Orationum 2708 | | Oration | h7980

 Work: id 703590 Workflow stage: 00 - Imported
Type
Level 4
Text
Genite ingeniti filius dei summi, qui sacrum illud arcanum pectoris tui dilecto tuo Iohanni apostolo reserasti, in sinu tuo recubans, evangelii sui fluenta ex ipso pectoris tui fonte haurire promeruit, tu nos intuere propitius, ut per te abdita cognoscamus, per te bona, quae manifesta sunt, impleamus, reserans nobis pectoris tui occulta, quibus possimus cognoscere et conditionis nostrae infirmitatem et ad tuae divinitatis pervenire cognitionem, manifestans de te, quid amemus, indicans de nobis, quid corrigamus. Quo huius dilecti tui suffragiis, moribus nostris in melius commutatis, aufugiat pestis, dispereat languor, pellatur hostilis mucro; quidquid adversum est fidei christianae, intereat; quidquid prosperum est, convalescat; arceatur fames, sedentur lites, haeresum obstrudantur fautores; fecundetur frugibus terra, vestiatur virtutibus anima atque cuncta nobis in commune proveniant bona, quo, tibi domino fideliter servientes, et hic sine peccato utamur concessis et post deliciis fruamur aeternae possessionis.
Liturgical function
Oration
Id Horae
7980
ID Annotation
Genite ingeniti filius dei summi, qui sacrum illud arcanum pectoris tui dilecto tuo Iohanni apostolo | Corpus Orationum 2708 | | Oration | h7980
ID Arkindex
0
 
more...