Text
Generosae virginis tuae Agathae passionem famosissimam celebrantes, petimus, ut eius praesidio viventium apud te suscepta oblatio sepultos submoveat a tormento, quo, sicut praedictae virginis sepulcri cooperimentum immensa restinxit incendia, sic patrona eius oratio, defunctis adimens flammam, aeterna eos refrigerii commoditate sustollat.
ID Annotation
Generosae virginis tuae Agathae passionem famosissimam celebrantes, petimus, ut eius praesidio viven | Corpus Orationum 2707 | | Oration | h7979