Confitebimur tibi, Deus, confitebimur, et invocabimus nomen tuum ; narrabimus mirabilia tua. Cum acc | HORAE | Psalm 74 | Psalm | h4611

 Work: id 703516 Workflow stage: 00 - Imported
Type
Level 4
Text
Confitebimur tibi Deus confitebimur et invocabimus nomen tuum. Narrabimus mirabilia tua cum accepero tempus ego iustitias iudicabo . Liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea ego confirmabo columnas eius . Dixi iniquis nolite inique agere  et delinquentibus nolite exaltare cornu. Nolite extollere in altum cornu vestrum nolite loqui adversus Deum iniquitatem. Quia neque ab oriente neque ab occidente neque a desertis montibus quoniam Deus iudex est. Hunc humiliat et hunc exaltat quia calix in manu Domini vini meri plenus mixto. Et inclinavit ex hoc in hoc verumtamen fex eius non est exinanita bibent omnes peccatores terre. Ego autem annuntiabo in seculum cantabo Deo Iacob. Et omnia cornua peccatorum confringam et exaltabuntur cornua iusti.
Liturgical function
Psalm
Textual source
Psalm 74
bibl
Id Horae
4611
ID Annotation
Confitebimur tibi, Deus, confitebimur, et invocabimus nomen tuum ; narrabimus mirabilia tua. Cum acc | HORAE | Psalm 74 | Psalm | h4611
ID Arkindex
0
 
more...