Facimus, domine, filii tui domini nostri Iesu Christi commemorationem, quod, veniens ad homines, hum | Corpus Orationum 2616 | | Oration | h7870

 Work: id 703468 Workflow stage: 00 - Imported
Type
Level 4
Text
Facimus, domine, filii tui domini nostri Iesu Christi commemorationem, quod, veniens ad homines, humanam formam assumpsit; quod, pro hominibus, quos creaverat, redimendis, passionem crucis est pro hominum salute perpessus; quod, superaturus atque conculcaturus debitam mortem nostram, mortem ultro suscepit pro nobis ipse indebitam; quod infernum ex parte exspoliavit, relinquendo impios, et sanctos, qui ibidem tenebantur, resurgens se cum in caelestibus sublevando; quod, rediens ad caelum, viam nobis patefecit, per quam conscendamus in caelum; quod venturus sit iterum ad iudicium vivorum et mortuorum, sceleratos et peccatores aeterno supplicio damnaturus suis que fidelibus, sua praecepta servantibus, aeternitatis suae gloriam collaturus. Per ipsum te ergo, summe pater, exposcimus, ut hanc tuae placationis hostiam, quam tibi offerimus, e manibus nostris placatus accipias, eam que de caelica sede placato vultu respiciens, benedicas, ut, quotquot ex eius sumptu libaverimus, salubritatem ac remedium animae et corporis hauriamus.
Liturgical function
Oration
Id Horae
7870
ID Annotation
Facimus, domine, filii tui domini nostri Iesu Christi commemorationem, quod, veniens ad homines, hum | Corpus Orationum 2616 | | Oration | h7870
ID Arkindex
0
 
more...