Exsultans plebs tua, domine, in hoc festo Iacobi apostoli tui summis te flagitat precibus, ut, sicut | Corpus Orationum 2571 | | Oration | h7818

 Work: id 703411 Workflow stage: 00 - Imported
Type
Level 4
Text
Exsultans plebs tua, domine, in hoc festo Iacobi apostoli tui summis te flagitat precibus, ut, sicut idem ab omnibus cognominari promeruit iustus, ita nos mereamur, in melius mutatis moribus, remota vanitate, et esse et appellari tam iustitiae cultores quam misericordiae sectatores, obtinentes apud te, dum vivimus, et nobis pietatis tuae solatium et defunctis beatitudinis locum, quo et hic misericordia tua in nobis miseris ostendatur et post iustificantis in nobis remuneratio declaretur.
Liturgical function
Oration
Id Horae
7818
ID Annotation
Exsultans plebs tua, domine, in hoc festo Iacobi apostoli tui summis te flagitat precibus, ut, sicut | Corpus Orationum 2571 | | Oration | h7818
ID Arkindex
0
 
more...