Ut quid, Deus, repulisti in finem, iratus est furor tuus super oves pascuae tuae ? Memor esto congre | HORAE | Psalm 73 | Psalm | h4610

 Work: id 703405 Workflow stage: 00 - Imported
Type
Level 4
Text
Ut quid Deus repulisti in finem iratus est furor tuus super oves pascue tue. Memor esto congregationis tue quam possedisti ab initio. Redemisti virgam hereditatis tue mons Sion in quo habitasti in eo. Leva manus tuas in superbias eorum in finem quanta malignatus est inimicus in sancto. Et gloriati sunt qui oderunt te in medio sollemnitatis tue. Posuerunt signa sua signa  et non cognoverunt sicut in exitu super summum . Quasi in silva lignorum securibus exciderunt ianuas eius in idipsum in securi et ascia deiecerunt eam. Incenderunt igni sanctuarium tuum in terra polluerunt tabernaculum nominis tui. Dixerunt in corde suo cognatio eorum simul quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra. Signa nostra non vidimus  iam non est propheta et nos non cognoscet amplius. Usquequo Deus improperabit inimicus  irritat adversarius nomen tuum in finem. Ut quid avertis manum tuam et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem. Deus autem rex noster ante secula  operatus est salutem in medio terre. Tu confirmasti in virtute tua mare contribulasti capita draconum in aquis. Tu confregisti capita draconis dedisti eum escam populis Ethiopum. Tu dirupisti fontes et torrentes  tu siccasti fluvios Ethan . Tuus est dies et tua est nox tu fabricatus es auroram et solem. Tu fecisti omnes terminos terre estatem et ver tu plasmasti ea. Memor esto huius inimicus improperabit Domino  et populus insipiens incitavit nomen tuum. Ne tradas bestiis animas confitentes tibi et* animas pauperum tuorum  ne obliviscaris in finem. Respice in testamentum tuum quia repleti sunt qui obscurati sunt terre domibus iniquitatum. Ne avertatur humilis factus confusus pauper et inops laudabunt nomen tuum. Exsurge Deus iudica causam tuam  memor esto improperiorum tuorum eorum * que ab insipiente sunt tota die. Ne obliviscaris voces inimicorum tuorum superbia eorum qui te oderunt ascendit semper. 
Liturgical function
Psalm
Textual source
Psalm 73
bibl
Id Horae
4610
ID Annotation
Ut quid, Deus, repulisti in finem, iratus est furor tuus super oves pascuae tuae ? Memor esto congre | HORAE | Psalm 73 | Psalm | h4610
ID Arkindex
0
 
more...