Text
Deus iudicium tuum regi da et iustitiam tuam filio regis. Iudicare populum tuum in iustitia et pauperes tuos in iudicio. Suscipiant montes pacem populo et colles iustitiam. Iudicabit pauperes populi et salvos faciet filios pauperum et humiliabit calumniatorem. Et permanebit cum sole et ante lunam in generatione et generationem . Descendet sicut pluvia in vellus et sicut stillicidia stillantia super terram. Orietur in diebus eius iustitia et abundantia pacis donec auferatur luna. Et dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrarum. Coram illo procident Ethiopes et inimici eius terram lingent. Reges Tharsis et insule munera offerent reges Arabum et Saba dona adducent. Et adorabunt eum omnes reges omnes gentes servient ei. Quia liberavit pauperem a potente et pauperem cui non erat adiutor. Parcet pauperi et inopi et animas pauperum salvas faciet. Ex usuris et iniquitate redimet animas eorum et honorabile nomen eorum coram illo. Et vivet et dabitur ei de auro Arabie et adorabunt de ipso semper tota die benedicent ei. Erit firmamentum in terra in summis montium superextolletur super Libanum fructus eius et florebunt de civitate sicut fenum terre. Sit nomen eius benedictum in secula ante solem permanet nomen eius. Et benedicentur in ipso omnes tribus terre omnes gentes magnificabunt eum. Benedictus Dominus Deus Deus Israel qui facit mirabilia solus. Et benedictum nomen maiestatis eius in eternum et replebitur maiestate eius omnis terra fiat fiat.
ID Annotation
Deus, judicium tuum regi da, et justitiam tuam filio regis ; judicare populum tuum in justitia, et p | HORAE | Psalm 71 | Psalm | h4609