Esurientes corpus tuum, domine, ac sanguinem sitientes, ut hoc nobis in remissionem peccatorum sumen | Corpus Orationum 2451 | | Oration | h7670

 Work: id 703246 Workflow stage: 00 - Imported
Type
Level 4
Text
Esurientes corpus tuum, domine, ac sanguinem sitientes, ut hoc nobis in remissionem peccatorum sumendum tribuas, deprecamur, quia nostra virtus et salus sit, si tamen non, quod indigni sumus, irascaris, sed facis vinci gaudio metum et cedere exsultationi terrorem. Nemo enim est in hoc numero concilio que fidelium, qui non accedere ad mensam tuam in hac gloriosa per totum mundum nocte desideret, ut, si firmus est, habeat custodiam, si infirmus est, medicinam. Sic igitur, quaesumus, apud te, domine, placitum sit cunctis donare, quod cupiunt, ut digneris parcere, quod praesumunt. Quis non optet illa carne animam suam tangere, pascere, confortare, in qua se per gratiam credat esse transfusum, quae corruptionem non vidit et vim mortis passione mortis absorbuit? Quis non ambiat propter te sumere de tuo, quod te videat propter nos assumpsisse de nostro? Indita hac ex pietate fiducia, ut, quod in defunctis dignatus est vivificare mortuum, in reis dignetur purificare correptum.
Liturgical function
Oration
Id Horae
7670
ID Annotation
Esurientes corpus tuum, domine, ac sanguinem sitientes, ut hoc nobis in remissionem peccatorum sumen | Corpus Orationum 2451 | | Oration | h7670
ID Arkindex
0
 
more...