Enitentia tuarum, domine, martyrum Iustae et Rufinae sollemnia celebrantes, quae, mercimonio fictili | Corpus Orationum 2435 | | Oration | h7645

 Work: id 703219 Workflow stage: 00 - Imported
Type
Level 4
Text
Enitentia tuarum, domine, martyrum Iustae et Rufinae sollemnia celebrantes, quae, mercimonio fictilium vasculorum contentae, ad beatae usque passionis meruerunt gloriam pervenire, te adclines oramus, ut per eas apud te nostra accipiatur oratio, quarum tu laetatus es de triumpho. Per eas evincamus cupiditatis incendia, per quas ipse tortoris evicisti tormenta ipsis que nos intercedentibus corrige, quarum te victorem ostendisti in passione, ut, quae tibi per gloriam meritorum effecta sunt vasa virtutum, unumquemque nostrum apud te obtineant vas suum absque contagione possidere peccaminum.
Liturgical function
Oration
Id Horae
7645
ID Annotation
Enitentia tuarum, domine, martyrum Iustae et Rufinae sollemnia celebrantes, quae, mercimonio fictili | Corpus Orationum 2435 | | Oration | h7645
ID Arkindex
0
 
more...