Domine, qui virtute spiritus tui et eorum, qui veteris confusionis superbiae turrem aedificabant, pr | Corpus Orationum 2353 | | Oration | h7536

 Work: id 703097 Workflow stage: 00 - Imported
Type
Level 4
Text
Domine, qui virtute spiritus tui et eorum, qui veteris confusionis superbiae turrem aedificabant, proturbasti auditum et surgentis ecclesiae tuae novitatem, diffusis linguis, multiplicasti insignibus, ut, quod fuerat in condemnatione, esset in munere atque inde construeres fidem, unde destruxeras vanitatem, da super hunc familiae tuae supplicem coetum spiritus sancti tui, quem es pollicitus et largitus, adventum, qui in nobis et contrariae molitionis studia adversa dispergat et meritum sanctificationis accumulet. Sit que munerator in promissione, qui est promissus in munere, quo ecclesia tua, eius igne succensa, in ipso veram teneat fidem, a quo omnem percipit veritatem. Ipse que offerentium nomina caelestibus scribat in paginis ac requiem dignetur praestare defunctis, qui in unitate deitatis te cum permanet semper aequalis.
Liturgical function
Oration
Id Horae
7536
ID Annotation
Domine, qui virtute spiritus tui et eorum, qui veteris confusionis superbiae turrem aedificabant, pr | Corpus Orationum 2353 | | Oration | h7536
ID Arkindex
0
 
more...