Text
Exsurgat Deus et dissipentur inimici eius et fugiant qui oderunt eum a facie eius. Sicut deficit fumus deficiant sicut fluit cera a facie ignis sic pereant peccatores a facie Dei. Et iusti epulentur et exultent in conspectu Dei et delectentur in letitia. Cantate Deo psalmum dicite nomini eius iter facite ei qui ascendit super occasum Dominus nomen illi. Exultate in conspectu eius turbabuntur a facie eius patris orphanorum et iudicis viduarum. Deus in loco sancto suo Deus qui inhabitare facit unius moris in domo. Qui educit vinctos in fortitudine similiter eos qui exasperant qui habitant in sepulcris. Deus cum egrediereris in conspectu populi tui cum pertransieris in deserto. Terra mota est etenim celi distillaverunt a facie Dei Sinai a facie Dei Israel. Pluviam voluntariam segregabis Deus hereditati tue et infirmata est tu vero perfecisti eam. Animalia tua habitabunt in ea parasti in dulcedine tua pauperi Deus. Dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa. Rex virtutum dilecti dilecti et speciei domus dividere spolia. Si dormiatis inter medios cleros penne columbe deargentate et posteriora dorsi eius in pallore auri. Dum discernit celestis reges super eam nive dealbabuntur in Selmon mons Dei mons pinguis. Mons coagulatus mons pinguis ut quid suspicamini montes coagulatos ? Mons in quo beneplacitum est Deo habitare in eo etenim Dominus habitabit in finem. Currus Dei decem millibus multiplex millia letantium Dominus in eis in Sina in sancto. Ascendisti in altum cepisti captivitatem accepisti dona in hominibus. Etenim non credentes inhabitare Dominum Deum . Benedictus Dominus die quotidie prosperum iter faciet nobis Deus salutarium nostrorum. Deus noster Deus salvos faciendi et Domini Domini exitus mortis. Verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum verticem capilli perambulantium in delictis suis. Dixit Dominus ex Basan convertam convertam in profundum * maris. Ut intingatur pes tuus in sanguine lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso. Viderunt ingressus tuo Deus ingressus Dei mei regis mei qui est in sancto. Prevenerunt principes coniuncti psallentibus in medio iuvencularum tympanistriarum. In ecclesiis benedicite Deo Domino de fontibus Israel. Ibi Beniamin adolescentulus in mentis excessu. Principes Iuda duces eorum principes Zabulon principes Neptalim . Manda Deus virtuti tue confirma Deus hoc quod operatus es nobis. A templo tuo in Hierusalem tibi offerent reges munera . Increpa feras arundinis congregatio taurorum in vaccis populorum ut excludant eos qui probati sunt argento. Dissipa gentes que bella volunt veniant legati ex Egypto Ethiopia preveniet manus eius Deo. Regna terre cantate Deo psallite Domino. Psallite Deo qui ascendit super celum celi ad orientem. Ecce dabit voci sue vocem virtutis date gloriam Deo super Israel magnificentia eius et virtus eius in nubibus. Mirabilis Deus in sanctis suis Deus Israel ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi sue benedictus Deus.