Domine Iesu Christe, propitius esto mihi peccatori, quia misericordia tua primus indigeo et pro cons | Corpus Orationum 2321 | | Oration | h7491

 Work: id 703046 Workflow stage: 00 - Imported
Type
Level 4
Text
Domine Iesu Christe, propitius esto mihi peccatori, quia misericordia tua primus indigeo et pro consacerdotibus meis exorare praesumo, quia tu es immortalis et sine peccato. Tu solus dominus deus noster. Tu es benedictus, qui benedicis omnia. Tu es sanctus, qui sanctificas omnia. Universa nobis indulge indignis famulis tuis, quia peccatores sumus et indigni, quod praesumimus ad sanctum altare tuum invocare te, quia peccavimus coram te et coram angelis tuis, sed tribue nobis indulgentiam delictorum et confirma sanctam ecclesiam tuam in fide orthodoxa et doce nos facere voluntatem tuam omnibus diebus nostris.
Liturgical function
Oration
Id Horae
7491
ID Annotation
Domine Iesu Christe, propitius esto mihi peccatori, quia misericordia tua primus indigeo et pro cons | Corpus Orationum 2321 | | Oration | h7491
ID Arkindex
0
 
more...