Domine deus omnipotens, qui pro humani generis redemptione coaeternum tibi coaequalem que filium ang | Corpus Orationum 2297 | | Oration | h7459

 Work: id 703011 Workflow stage: 00 - Imported
Type
Level 4
Text
Domine deus omnipotens, qui pro humani generis redemptione coaeternum tibi coaequalem que filium angelica annuntiatione per Mariae virginis uterum usque ad nos voluisti transmittere atque ante ipsius filii tui adventum Iohannem dignatus es destinare praeconem, ut per eius veridicam in deserto eremi praedicationem populus paenitens veternorum facinorum acciperet veniam, per novi autem hominis dei regnum evangelizantis divinae trinitatis plenam mundus consequi mereretur ineffabilem gratiam, da nobis in hoc tempore adventus unigeniti tui eandem pacis gratiam, quam in praeteritis largire dignatus es saeculis, et illis nos in occursu fidei socies munerandos, quos, in fidei primordio a Iohanne in Iordane paenitentiae undis aquarum ablutos, a te postremo per filium in spirito sancto et in igne cognoscimus baptizatos.
Liturgical function
Oration
Id Horae
7459
ID Annotation
Domine deus omnipotens, qui pro humani generis redemptione coaeternum tibi coaequalem que filium ang | Corpus Orationum 2297 | | Oration | h7459
ID Arkindex
0
 
more...