Domine deus noster, Iesu Christe, splendor paternae gloriae et dies claritatis aeternae, gratiastibi | Corpus Orationum 2275 | | Oration | h7434

 Work: id 702984 Workflow stage: 00 - Imported
Type
Level 4
Text
Domine deus noster, Iesu Christe, splendor paternae gloriae et dies claritatis aeternae, gratiastibi agimus, quoniam accendere dignatus es duodecim apostolos tuos igne sancti spiritus tui, quasi duodecim horas diei, lumine solis illustratas, quibus dixisti: "Vos estis lux mundi" et iterum: "Nonne duodecim horae diei sunt? Si quis ergo ambulaverit in lumine diei, hic non offendit", orire nobis, domine deus noster, Iesu Christe, sol iustitiae, in cuius pennis est sanitas timentium te, ut ambulemus in luce, dum lucem habemus, ut simus filii lucis, qui illuminasti apostolos, quasi luminaria huic mundo, et alios sanctos, quasi tuos vel eorum vicarios, gratia spiritus sancti ac doctrina praeditos, discute a nobis tenebras ignorantiae et iustitiae tuae lumen immitte per horum patrocinia illorum, quorum festivitas hodie colitur, ut in te et per te semper maneamus.
Liturgical function
Oration
Id Horae
7434
ID Annotation
Domine deus noster, Iesu Christe, splendor paternae gloriae et dies claritatis aeternae, gratiastibi | Corpus Orationum 2275 | | Oration | h7434
ID Arkindex
0
 
more...