Dominator domine, qui superstites atque defunctos, sicut volueris, misericors tuum tenes in nutum, a | Corpus Orationum 2262 | | Oration | h7426

 Work: id 702975 Workflow stage: 00 - Imported
Type
Level 4
Text
Dominator domine, qui superstites atque defunctos, sicut volueris, misericors tuum tenes in nutum, adesto precibus nostris, ut, sanctorum nominibus recensitis, illorum meritis adiuvemur atquehaec sacrificia, quae tibi offerimus, et viventibus proficiant ad salutem et defunctis opitulentur ad requiem. Etenim, his illatis muneribus, princeps noster et universus exercitus illius in omnibus iugiter opem potiatur divinam, deprecantibus nobis, et, sicut olim Iosue, dum septies cum tubis moenia circuit Iericho, ruentibus muris, illico victoriam cepit de urbe, ita, domine omnipotens deus, orantes deposcimus, ut, si quid fortasse conati fuerint principes nostri contra iram, imperes, ut sub pedibus illius tabescant, velociter prostrati.
Liturgical function
Oration
Id Horae
7426
ID Annotation
Dominator domine, qui superstites atque defunctos, sicut volueris, misericors tuum tenes in nutum, a | Corpus Orationum 2262 | | Oration | h7426
ID Arkindex
0
 
more...