Dignus es, domine deus noster, accipere virtutem et fortitudinem, quia tu creasti omnia et sine tua | Corpus Orationum 2231 | | Oration | h7384

 Work: id 702928 Workflow stage: 00 - Imported
Type
Level 4
Text
Dignus es, domine deus noster, accipere virtutem et fortitudinem, quia tu creasti omnia et sine tua voluntate factum est nihil. Exaudi nos, supplicantes pro famulo tuo illo, sicut exaudire dignatus es Petrum in mari. Ita et per eius suffragia tuae dextera maiestatis ipsum putridissimum diabolum ab hoc corpore famuli tui expellere digneris, ut eum per tuum sanctum munimen et per tuum sanctum nomen et per sigillum sanctae crucis domini nostri Iesu Christi, quem ego indignus et peccator signo, amplius numquam audeat violare.
Liturgical function
Oration
Id Horae
7384
ID Annotation
Dignus es, domine deus noster, accipere virtutem et fortitudinem, quia tu creasti omnia et sine tua | Corpus Orationum 2231 | | Oration | h7384
ID Arkindex
0
 
more...