Deus, universalis machinae propagator, qui dignatus es in sanctis habitare cordibus pacificis tua qu | Corpus Orationum 2203b | | Oration | h7354

 Work: id 702895 Workflow stage: 00 - Imported
Type
Level 4
Text
Deus, universalis machinae propagator, qui dignatus es in sanctis habitare cordibus pacificis tua que vero in matre etiam permansisti corporaliter, ut ita eam omnium efficeres credentium matrem sic que, ditatam ubertate tuae plenitudinis, digne illam in suo adornares exitu, ineffabiliter praedicandam. Insigne quoque ea, florens castitate atque mansuetudine, sic que ab angelo gratia audivit plena: "Adest dominus, inquit, te cum". Ab Elisabeth iterum eiusdem domini mater indicitur benedicta in mulieribus. Certe singulariter dominum dignoscitur gestatura, angelis et cunctis gentibus pacem conceptura, cuius fides novum in saeculo edidit mysterium, suus partus attulit gaudium, vita concessit provectum, suus discessus hoc idoneum nobis attribuit festum. Tuis qui pacem in huius assumptione tunc praebuisti discipulis, nobis, quaesumus, largiaris in huius sollemnitate gaudium omnibus, cunctis simul que haereticorum scandalum longius propellatur ab ecclesiae membris. Ita vero, domine, tuam abundantissimam pietatem in hoc die exoramus, ut te bene colentibus cunctis digneris concedere abundantiam pacis per huius interventum Mariae virginis.
Liturgical function
Oration
Id Horae
7354
ID Annotation
Deus, universalis machinae propagator, qui dignatus es in sanctis habitare cordibus pacificis tua qu | Corpus Orationum 2203b | | Oration | h7354
ID Arkindex
0
 
more...