Deus, totius claritatis conditor et moderator, quem caelestia mirantur et terrena pavitant, inferna | Corpus Orationum 2194 | | Oration | h7346

 Work: id 702886 Workflow stage: 00 - Imported
Type
Level 4
Text
Deus, totius claritatis conditor et moderator, quem caelestia mirantur et terrena pavitant, inferna tremescunt, cui angelorum turmae et archangelorum exercitus militant, non uti mundum expugnes, quem ipse fecisti, sed ut subruas mundi peccata, quae diabolus adinvenit, quia ita dignatus es diligere hunc mundum, ut unigenitum tuum traderes pro nostra salute, cuius cruce redempti sumus, morte vivificati, passione salvati, resurrectione glorificati; per ipsum itaque te supplices invocamus, ut huic familiae tuae in omnibus adesse digneris; sicut adfuisti patribus nostris, sperantibus in tuamisericordia, sic et his omnibus adesse dignare, ut sit in sensibus eorum timor devotionis tuae, in corde fides, in opere iustitia, in actu pietas, in lingua veritas, in moribus disciplina, ut digne recte que immortalitatis sibi praemium consequi mereantur.
Liturgical function
Oration
Id Horae
7346
ID Annotation
Deus, totius claritatis conditor et moderator, quem caelestia mirantur et terrena pavitant, inferna | Corpus Orationum 2194 | | Oration | h7346
ID Arkindex
0
 
more...