Text
Exaudi Deus orationem meam cum deprecor a timore inimici eripe animam meam. Protexisti me a conventu malignantium a multitudine operantium iniquitatem. Quia exacuerunt ut gladium linguas suas intenderunt arcum rem amaram ut sagittent in occultis immaculatum. Subito sagittabunt eum et non timebunt firmaverunt sibi sermonem nequam. Narraverunt ut absconderent laqueos dixerunt quis videbit eos ? Scrutati sunt iniquitates defecerunt scrutantes scrutinio. Accedet homo ad cor altum et exaltabitur Deus. Sagitte parvulorum facte sunt plage eorum et infirmate sunt contra eos lingue eorum. Conturbati sunt omnes qui videbant eos et timuit omnis homo. Et annuntiaverunt opera Dei et facta eius intellexerunt. Letabitur iustus in Domino et sperabit in eo et laudabuntur omnes recti corde.
ID Annotation
Exaudi, Deus, orationem meam cum deprecor ; a timore inimici eripe animam meam. Protexisti me a conv | HORAE | Psalm 63 | Psalm | h4605