Deus, qui venerabilem beati Hilarii confessoris tui atque pontificis festivitatem, sollemniter recur | Corpus Orationum 2163b | | Oration | h7284

 Work: id 702817 Workflow stage: 00 - Imported
Type
Level 4
Text
Deus, qui venerabilem beati Hilarii confessoris tui atque pontificis festivitatem, sollemniter recurrentem, populo tuo dedicasti, cuius lingua in saeculo pro sanctae trinitatis aequalitate sic tonuit, ut mundi huius principem miles tuus prosterneret et in caelestis regis aula victor intraret, te suppliciter votis uberrimis deprecamur, ut, qui eum inter adversas acies ita fecisti esse sollicitum, ut redderes inter bella securum, concede nobis, ut, quod in eius honore deposcimus, eo suffragante, consequi mereamur.
Liturgical function
Oration
Id Horae
7284
ID Annotation
Deus, qui venerabilem beati Hilarii confessoris tui atque pontificis festivitatem, sollemniter recur | Corpus Orationum 2163b | | Oration | h7284
ID Arkindex
0
 
more...