Deus, qui universam ecclesiam tuam pretiosorum martyrum tuorum virtutibus velut quibusdam floribus c | Corpus Orationum 2155b | | Oration | h7274

 Work: id 702806 Workflow stage: 00 - Imported
Type
Level 4
Text
Deus, qui universam ecclesiam tuam pretiosorum martyrum tuorum virtutibus velut quibusdam floribus coronasti, ut per triumphos tuorum testium et sollemnitatum gloriam et devotionum exempla susciperes, sicut in hoc die, quo pro domino nostro Iesu Christo Infantium innocentiam extollis usque ad merita passionum, feliciter pro Christo mortui sunt sed felicius cum eodem in aeternitate victuri, qui ad hoc tantum per humanam infirmitatem nati sunt ad aerumnam, ut per dei gratiam nascerentur martyres ad coronam, praesta, omnipotens deus, in hac sollemnitate tate diei huius, ut, sicut illis dedisti palmas victoriae, ita nobis quoque consortium tribuas sempiternum.
Liturgical function
Oration
Id Horae
7274
ID Annotation
Deus, qui universam ecclesiam tuam pretiosorum martyrum tuorum virtutibus velut quibusdam floribus c | Corpus Orationum 2155b | | Oration | h7274
ID Arkindex
0
 
more...