Deus, repulisti nos, et destruxisti nos ; iratus es, et misertus es nobis. Commovisti terram, et con | HORAE | Psalm 59 | Psalm | h4602

 Work: id 702516 Workflow stage: 00 - Imported
Type
Level 4
Text
Deus repulisti nos et destruxisti nos iratus es et misertus es nobis. Commovisti terram et conturbasti eam sana contritiones eius  quia commota est. Ostendisti populo tuo dura potasti nos vino compunctionis. Dedisti metuentibus te significationem ut fugiant a facie arcus. Et liberentur dilecti tui salvum fac dextera tua et exaudi me. Deus locutus est in sancto suo letabor et partibor Sichimam et convallem tabernaculorum metibor. Meus est Galaad et meus est Manasses et Ephraim fortitudo capitis mei. Iuda rex meus Moab olla spei mee. In Idumeam extendam calciamentum meum mihi alienigene subditi sunt. Quis deducet me in civitatem * munitam quis deducet me usque in Idumeam. Nonne tu Deus qui repulisti nos et non egredieris Deus in virtutibus nostris. Da nobis auxilium de tribulatione et vana salus hominis. In Deo faciemus virtutem et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos.
Liturgical function
Psalm
Textual source
Psalm 59
bibl
Id Horae
4602
ID Annotation
Deus, repulisti nos, et destruxisti nos ; iratus es, et misertus es nobis. Commovisti terram, et con | HORAE | Psalm 59 | Psalm | h4602
ID Arkindex
0
 
more...