Text
Deus, qui iuste corrigis et clementer ignoscis et non vis invenire quod damnes sed potius quod corones, qui etiam peccantium non mortem sed vitam magis desideras, me miserum fragilem que peccatorem, sordibus delictorum plenum, a tua pietate non repellas neque respicias ad peccata et scelera et immunditias turpes que cogitationes meas, quibus tuae misericordiae dulcedinem merito mihi in amaritudinem converti peccatorum, sed ad immensas misericordias tuas, quibus gratuito subvenire consuesti, precor que humiliter, ut immemor sis peccatorum meorum et memor misericordiarum tuarum, vota preces que meas clementer suscipias tibi que placita mihi postulare concedas collegio que sanctorum tuorum, qui in hoc ministerio tibi placuerunt, me adscisci digneris atque per eorum exempla facias tibi semper placere et ad te cum fideli grege tuo pervenire.