Deus, qui in oblationibus supplicantium non rei quantitatem existimas sed, fidei affectum quaerendo, | Corpus Orationum 1739 | | Oration | h6816

 Work: id 702298 Workflow stage: 00 - Imported
Type
Level 4
Text
Deus, qui in oblationibus supplicantium non rei quantitatem existimas sed, fidei affectum quaerendo, non pretium compensas, non speciem, quae offertur, sed credulitatem eorum, qui offerunt, intendis, magis accipiens in humili spiritu parva de modicis quam in arroganti magna de maximis... Horum, domine, conscii supplicamus, ut haec offerentium nomina liber vitae aeternae, in qualibet sui parte scriptura, contineat, ut, qui principales cum sanctis martyribus palmas non meremur, saltem vel in posterioribus subiungamur, quia apud te, domine, multae sunt misericordiae, multae gratiae multae que sunt mansiones, in quarum quantulacumque parte simus vel infimi, dummodo non simus penitus alieni.
Liturgical function
Oration
Id Horae
6816
ID Annotation
Deus, qui in oblationibus supplicantium non rei quantitatem existimas sed, fidei affectum quaerendo, | Corpus Orationum 1739 | | Oration | h6816
ID Arkindex
0
 
more...