Text
Miserere mei Deus quoniam conculcavit me homo tota die impugnans tribulavit me. Conculcaverunt me inimici mei tota die quoniam multi bellantes adversum me. Ab altitudine diei timebo ego vero in te sperabo. In Deo laudabo sermones meos in Deo speravi non timebo quid faciat mihi caro. Tota die verba mea execrabantur adversum me omnes cogitationes eorum in malum. Inhabitabunt et abscondent ipsi calcaneum meum observabunt. Sicut sustinuerunt animam meam pro nihilo salvos facies illos in ira populos confringes. Deus vitam meam annuntiavi tibi posuisti lacrimas meas in conspectu tuo. Sicut et in promissione tua tunc convertentur inimici mei retrorsum. In quacumque die invocavero te ecce cognovi quoniam Deus meus es. In Deo laudabo verbum in Domino laudabo sermonem in Deo speravi non timebo quid faciat mihi homo. In me sunt Deus vota tua que reddam laudationes tibi. Quoniam eripuisti animam meam de morte et pedes meos de lapsu ut placeam coram Deo in lumine viventium.
ID Annotation
Miserere mei, Deus, quoniam conculcavit me homo ; tota die impugnans, tribulavit me. Conculcaverunt | HORAE | Psalm 55 | Psalm | h4600