Text
Deus, qui in conditione humani generis, feminam ex masculo creans, unitatem carnis atque dulcedinis ex ipsa formatione inter eos esse constituisti, ad hoc votivum sacrificium propitiatus attende et famulos tuos illos, qui coniugali copulandi sunt foedere, unito vinculo dilectionis adstringe, ut pacem ad invicem servent, foedus coniugale non violent, fructificent caritate sic que eos in tuo timore conserves, ut nos quoque in tua dilectione multiplices.
ID Annotation
Deus, qui in conditione humani generis, feminam ex masculo creans, unitatem carnis atque dulcedinis | Corpus Orationum 1731 | | Oration | h6809