Text
Exaudi Deus orationem meam et ne despexeris deprecationem meam intende mihi et exaudi me. Contristatus sum in exercitatione mea et conturbatus sum a voce inimici et a tribulatione peccatoris. Quoniam declinaverunt in me iniquitates et in ira molesti erant mihi. Cor meum conturbatum est in me et formido mortis cecidit super me. Timor et tremor venerunt super me et contexerunt me tenebre . Et dixi quis dabit mihi pennas sicut columbe et volabo et requiescam. Ecce elongavi fugiens et mansi in solitudine. Exspectabam eum qui salvum me fecit a pusillanimitate spiritus et tempestate. Precipita Domine divide linguas eorum quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate. Die et nocte circumdabit eam super muros eius iniquitas et labor in medio eius et iniustitia. Et non defecit in plateis eius usura et dolus. Quoniam si inimicus meus maledixisset mihi sustinuissem utique. Et si is qui oderat me super me magna locutus fuisset abscondissem me forsitan ab eo. Tu vero homo unanimis dux meus et notus meus. Qui simul mecum dulces capiebas cibos in domo Dei mei ambulavimus cum consensu. Veniat mors super illos et descendant in infernum viventes. Quoniam nequitie in habitaculis eorum in medio eorum. Ego autem ad Deum clamavi et Dominus salvavit me. Vespere et mane et meridie narrabo et annuntiabo et exaudiet vocem meam. Redimet in pace animam meam ab his qui appropinquant mihi quoniam inter multos erant mecum. Exaudiet Deus et humiliabit illos qui est ante secula. Non enim est illis commutatio et non timuerunt Deum extendit manum suam in retribuendo. Contaminaverunt testamentum eius divisi sunt ab ira vultus eius et appropinquavit cor illius. Molliti sunt sermones eius super oleum et ipsi sunt iacula. Iacta super Dominum curam tuam et ipse te enutriet et non dabit in eternum fluctuationem iusto. Tu vero Deus deduces eos in puteum interitus. Viri sanguinum et doli non dimidiabunt dies suos ego autem sperabo in te Domine.
ID Annotation
Exaudi, Deus, orationem meam, et ne despexeris deprecationem meam : intende mihi, et exaudi me. Cont | HORAE | Psalm 54 | Psalm | h4599