Text
Deus, qui eximiae castitatis privilegio famulam tuam Cuthburgam multipliciter decorasti, da nobis famulis tuis, eius promerente intercessione, utriusque vitae prosperitatem, ut, sicut eius festivitas nobis cum agitur in terris, ita per eius interventum nostri memoria apud te semper habeatur in caelis.
ID Annotation
Deus, qui eximiae castitatis privilegio famulam tuam Cuthburgam multipliciter decorasti, da nobis fa | Corpus Orationum 1612 | | Oration | h6686