Text
Deus, qui es sanctorum tuorum splendor mirabilis qui que hunc diem in beati Germani confessoris tui atque pontificis depositione consecrasti, da ecclesiae tuae de eius natalitio semper gaudere, ut apud misericordiam tuam exemplis eius protegamur et meritis.