Deus, qui dignosceris ante saecularia tempora futurae creationis esse antecessor et saeculo iam labe | Corpus Orationum 1529 | | Oration | h6589

 Work: id 702044 Workflow stage: 00 - Imported
Type
Level 4
Text
Deus, qui dignosceris ante saecularia tempora futurae creationis esse antecessor et saeculo iam labenti ob nostram redemptionem ex paterna sede per hanc virginem advenisti redemptor, ut nostrum scilicet, quod insolubile, ex Eva retinebamur casu, per huius virginalis uterum, solvendo eum, tuum voluisti adesse ingressum. Per eundem nos dignoscimus partum novae prolis deum destinatum et hominem, quo sic festivum vicibus annum, suum ecclesiae novimus honorare recessum. Quo, sicut isto ex saeculo eiusdem excessu rutilum nobis attulit gaudium, ita se nostris ingerat mentibus, ut attolli valeamus sursum. Qualiter eisdem suffragetur precibus huius sollemnitatulae cunctum concurrenti clerum, ut ex eadem prece detur suffragatio ecclesiarum praesules, largiatur auxilium fidelibus cunctis, adhibeatur universis in commune viventibus christianis atque sentiant se huius diei muscipula evadere adversantis.
Liturgical function
Oration
Id Horae
6589
ID Annotation
Deus, qui dignosceris ante saecularia tempora futurae creationis esse antecessor et saeculo iam labe | Corpus Orationum 1529 | | Oration | h6589
ID Arkindex
0
 
more...