Text
Quid gloriaris in malitia qui potens es iniquitate ? Tota die iniustitiam cogitavit lingua tua sicut novacula acuta fecisti dolum. Dilexisti malitiam super benignitatem iniquitatem magis quam loqui equitatem. Dilexisti omnia verba precipitationis lingua dolosa . Propterea Deus destruet te in finem et evellet te et emigrabit te de tabernaculo tuo : et radicem tuam de terra viventium. Videbunt iusti et timebunt et super eum ridebunt et dicent ecce homo qui non posuit Deum adiutorem suum. Sed speravit in multitudine divitiarum suarum et prevaluit in vanitate sua. Ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei speravi in misericordia Dei in eternum et in seculum seculi. Confitebor tibi in seculum quia fecisti et exspectabo nomen tuum quoniam bonum est in conspectus sanctorum tuorum.