Deus deorum Dominus locutus est, et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum. Ex Sion species de | HORAE | Psalm 49 | Psalm | h4596

 Work: id 701849 Workflow stage: 00 - Imported
Type
Level 4
Text
Deus deorum Dominus locutus est et vocavit terram A solis ortu usque ad occasum ex Sion species decoris eius. Deus manifeste veniet Deus noster et non silebit Ignis in conspectu eius exardescet et in circuitu eius tempestas valida. Advocavit celum desursum et terram discernere populum suum. Congregate illi sanctos eius qui ordinant testamentum eius super sacrificia. Et annuntiabunt celi iustitiam eius quoniam Deus iudex est. Audi populus meus et loquar Israel et testificabor tibi Deus Deus tuus ego sum. Non in sacrificiis tuis arguam te holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper. Non accipiam de domo tua vitulos neque de gregibus tuis hircos. Quoniam mee sunt omnes fere silvarum iumenta in montibus et boves. Cognovi omnia volatilia celi et pulchritudo agri mecum est. Si esuriero non dicam tibi meus est enim orbis terre et plenitudo eius. Numquid manducabo carnes taurorum aut sanguinem hircorum potabo ? Immola Deo sacrificium laudis et redde Altissimo vota tua. Et invoca me in die tribulationis et eruam te et honorificabis me. Peccatori autem dixit Deus quare tu enarras iustitias meas et assumis testamentum meum per os tuum ? Tu vero odisti disciplinam et proiecisti sermones meos retrorsum. Si videbas furem currebas cum eo et cum adulteris portionem tuam ponebas. Os tuum abundavit malitia et lingua tua concinnabat dolos. Sedens adversus fratrem tuum loquebaris et adversus filium matris tue ponebas scandalum’ hec fecisti et tacui. Existimasti inique quod ero tui similis arguam te et statuam contra faciem tuam. Intelligite hec qui obliviscimini Deum nequando rapiat et non sit qui eripiat. Sacrificium laudis honorificabit me et illic iter quo ostendam illi salutare Dei
Liturgical function
Psalm
Textual source
Psalm 49
bibl
Id Horae
4596
ID Annotation
Deus deorum Dominus locutus est, et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum. Ex Sion species de | HORAE | Psalm 49 | Psalm | h4596
ID Arkindex
0
 
more...