Text
Deus, cui acceptiora sunt vota quam munera, te suppliciter deprecamur, ut votum servi tui illius dignanter accipias; tribuas ei divitias gratiae tuae; ab omnibus periculis eum liberari iubeas, tuearis ac defendas, protegas et confortes, diebus ac noctibus, horis atque momentis; des ei auxilii tui praesidium iuxta evangelicam vocem, ut, quod precatur, obtineat et, quod impetraverit, agnoscat.
ID Annotation
Deus, cui acceptiora sunt vota quam munera, te suppliciter deprecamur, ut votum servi tui illius dig | Corpus Orationum 1076b | | Oration | h6179