Deus, conditor et reparator vitae humanae, repara in nobis, quod lassatur ex nobis nec tamen reparar | Corpus Orationum 1120 | | Oration | h6173

 Work: id 701582 Workflow stage: 00 - Imported
Type
Level 4
Text
Deus, conditor et reparator vitae humanae, repara in nobis, quod lassatur ex nobis nec tamen reparari potest a nobis. Da igitur, ut, qui ad horum medietatem dierum, te annuente, pervenimus, ad paschalis gaudii dies, te propitiante, celerius accedamus. Reficiamur, quaesumus, bone deus, pane lacrimarum in hac ieiunii via, ut, deponentes veteris hominis indumenta, expiati, mereamur sacrosanctum pervenire ad pascha. Crea in nobis desiderium visionis tuae, quo excellente in cordibus nostris, et praesentibus non terreamur laboribus et beatae spei praemia avidius praestolemur.
Liturgical function
Oration
Id Horae
6173
ID Annotation
Deus, conditor et reparator vitae humanae, repara in nobis, quod lassatur ex nobis nec tamen reparar | Corpus Orationum 1120 | | Oration | h6173
ID Arkindex
0
 
more...