Deus virtutum, corona martyrum, collator gratiarum, suscipe tantillae plebis precum obsequia, quae o | Corpus Orationum 2209 | | Oration | h6139

 Work: id 701545 Workflow stage: 00 - Imported
Type
Level 4
Text
Deus virtutum, corona martyrum, collator gratiarum, suscipe tantillae plebis precum obsequia, quae ob honorem virginis tuae Eulaliae tibi deferimus dedicanda. Tu enim eam ultra aetatem facis esse victricem, quam, nullis praecedentibus meritis, iam olim feceras tui nominis confessorem. Sit ergo, domine, eadem virgo sanctissima ante conspectum gloriae tuae nostrorum criminum et intercessor pariter et assertrix, ut et diluenda proponat et proposita precibus diluat, qualiter sic, confessionem delictorum nostrorum accipiens, ante te culpas singulorum ad emolumentum veniae asserat, ut intercessorem pro his, quae asseruerit, interponat. Sit in salvationem terrae, sit in defensionem patriae. Gubernet civem, eliminet hostem, subruat pestem, arceat famem, morbos dissicet, adversum omne repellat optata que perficiat. Sic que per eam fautorem te semper nostris precibus praebe, ut et his diebus intercessione eius peccata nostra habeant finem et in futuro suis meritis mereamur invenire quietem.
Liturgical function
Oration
Id Horae
6139
ID Annotation
Deus virtutum, corona martyrum, collator gratiarum, suscipe tantillae plebis precum obsequia, quae o | Corpus Orationum 2209 | | Oration | h6139
ID Arkindex
0
 
more...