Deus pater omnipotens, qui super baptizatum unigenitum tuum in aquis Iordanis spiritum sanctum in co | Corpus Orationum 1299 | | Oration | h6129

 Work: id 701534 Workflow stage: 00 - Imported
Type
Level 4
Text
Deus pater omnipotens, qui super baptizatum unigenitum tuum in aquis Iordanis spiritum sanctum in columbae specie ostendisti atque per ipsius sancti spiritus donum cor martyris ac virginis tuae Columbae tanto ardore tuae dulcedinis inflammasti, ut usque ad consummationem meruerit pervenire martyrii, effice nos, quaesumus, columbarum simplicitate puros, malitia parvulos et prudentia serpentium circumspectos, quo, sicut haec virgo et, simplicitate abundans, professa est se credere Christum et prospectu scientiae inter adversantes non negavit professum, sic nos, eius prece introrsus vivificati, et vitam ducamus simplicem et ita simus spiritali vigilantia praemuniti, quo et circumspectione prudentiae habeamur idonei et vitae sanctae longanimitate perfecti.
Liturgical function
Oration
Id Horae
6129
ID Annotation
Deus pater omnipotens, qui super baptizatum unigenitum tuum in aquis Iordanis spiritum sanctum in co | Corpus Orationum 1299 | | Oration | h6129
ID Arkindex
0
 
more...