Deum, qui nos sanctorum Quirici et Iulittae , deprecemur, fratres carissimi | Corpus Orationum 1081 | | Oration | h6078

 Work: id 701477 Workflow stage: 00 - Imported
Type
Level 4
Text
Deum, qui nos sanctorum Quirici et Iulittae sollemnitate laetificat, deprecemur, fratres carissimi, et hoc die celeberrimo ipsorum et universorum prosequentium gaudia populorum concordi oratione poscamus, ut, qui primitivum filium et unicum matris in martyrii consummatione suscepit, ipse haec sacrificia in hoc die insigne sollemnitatis placatus accipiat, et, sicut idem beatus vir seu mater eius, cum apostolis et martyribus associati, simul gaudent in caelo, ita nos famulos suos eruat ab inferno. Dubium enim non est, quin sit martyr in caelo, qui fuit confessor in saeculo. Ipse ad te preces nostras petitor deferat, ipse nobis placabilitatem tuam intercessor obtineat.
Liturgical function
Oration
Id Horae
6078
ID Annotation
Deum, qui nos sanctorum Quirici et Iulittae , deprecemur, fratres carissimi | Corpus Orationum 1081 | | Oration | h6078
ID Arkindex
0
 
more...