Text
Deum, cui acceptiora sunt vota quam munera, fratres carissimi, exoremus, ut votum servi sui illius dignanter accipiat; tribuat ei divitias gratiae suae; ab omnibus periculis eum liberari iubeat, tueatur ac defendat, protegat et confortet diebus ac noctibus, horis atque momentis; det ei auxilii sui praesidium iuxta evangelicam vocem, ut, quod precatur, obtineat, et, quod impetraverit, agnoscat.
ID Annotation
Deum, cui acceptiora sunt vota quam munera, fratres carissimi, exoremus, ut votum servi sui illius d | Corpus Orationum 1076a | | Oration | h6073