Dixi : Custodiam vias meas :ut non delinquam in lingua mea. Posui ori meo custodiam, cum consisteret | HORAE | Psalm 38 | Psalm | h4592

 Work: id 701405 Workflow stage: 00 - Imported
Type
Level 4
Text
Dixi custodiam vias meas ut non delinquam in lingua mea. Posui ori meo custodiam cum consisteret peccator adversum me. Obmutui et humiliatus sum et silui a bonis et dolor meus renovatus est. Concaluit cor meum intra me et in meditatione mea exardescet ignis. Locutus sum in lingua mea notum fac mihi Domine finem meum. Et numerum dierum meorum quis est ut sciam quid desit mihi. Ecce mensurabiles posuisti dies meos et substantia mea tamquam nihilum ante te. Verumtamen universa vanitas omnis homo vivens. Verumtamen in imagine pertransit homo sed et frustra conturbatur. Thesaurizat et ignorat cui congregabit ea. Et nunc que est exspectatio mea nonne Dominus ? et substantia mea apud te est. Ab omnibus iniquitatibus meis erue me opprobrium insipienti dedisti me. Obmutui et non aperui os meum quoniam tu fecisti amove a me plagas tuas. A fortitudine manus tue ego defeci in increpationibus propter iniquitatem corripuisti hominem. Et tabescere fecisti sicut araneam animam eius verumtamen vane conturbatur omnis homo . Exaudi orationem meam Domine et deprecationem meam auribus percipe lacrimas meas. Ne sileas quoniam advena ego sum apud te et peregrinus sicut omnes patres mei. Remitte mihi ut refrigerer priusquam abeam et amplius non ero.
Liturgical function
Psalm
Textual source
Psalm 38
bibl
Id Horae
4592
ID Annotation
Dixi : Custodiam vias meas :ut non delinquam in lingua mea. Posui ori meo custodiam, cum consisteret | HORAE | Psalm 38 | Psalm | h4592
ID Arkindex
0
 
more...