Text
Noli emulari in malignantibus neque zelaveris facientes iniquitatem. Quoniam tamquam fenum velociter arescent et quemadmodum olera herbarum cito decident. Spera in Domino et fac bonitatem et inhabita terram et pasceris in divitiis eius. Delectare in Domino et dabit tibi petitiones cordis tui. Revela Domino viam tuam et spera in eo et ipse faciet. Et educet quasi lumen iustitiam tuam et iudicium tuum tamquam meridiem subditus esto Domino et ora eum. Noli emulari in eo qui prosperatur in via sua in * homine faciente iniustitias. Desine ab ira et derelinque furorem noli emulari ut maligneris. Quoniam qui malignantur exterminabuntur sustinentes autem Dominum ipsi hereditabunt terram. Et adhuc pusillum et non erit peccator et queres locum eius et non invenies. Mansueti autem hereditabunt terram et delectabuntur in multitudine pacis. Observabit peccator iustum et stridebit super eum dentibus suis. Dominus autem irridebit eum quoniam prospicit quod veniet dies eius. Gladium evaginaverunt peccatores intenderunt arcum suum. Ut decipiant pauperem et inopem ut trucident rectos corde. Gladius eorum intret in corda ipsorum et arcus eorum confringatur. Melius est modicum iusto super divitias peccatorum multas. Quoniam brachia peccatorum conterentur confirmat autem iustos Dominus. Novit Dominus dies immaculatorum et hereditas eorum in eternum erit. Non confundentur in tempore malo et in diebus famis saturabuntur quia peccatores peribunt. Inimici vero Domini mox honorificati fuerint et exaltati deficientes quemadmodum fumus deficient . Mutuabitur peccator et non solvet iustus autem miseretur et retribuet . Quia benedicentes ei hereditabunt terram maledicentes autem ei disperibunt. Apud Dominum gressus hominis dirigentur et viam eius volet. Cum ceciderit iustus non collidetur quia Dominus supponit manum suam. Iunior fui etenim senui et non vidi iustum derelictum nec semen eius querens panem . Tota die miseretur et commodat et semen illius in benedictione erit. Declina a malo et fac bonum et inhabita in seculum seculi. Quia Dominus amat iudicium et non derelinquet sanctos suos in eternum conservabuntur. Iniusti punientur et semen impiorum peribit. Iusti autem hereditabunt terram et inhabitabunt in seculum seculi super eam. Os iusti meditabitur sapientiam et lingua eius loquetur iudicium Lex Dei eius in corde ipsius et non supplantabuntur gressus eius. Considerat peccator iustum et querit mortificare eum. Dominus autem non derelinquet eum in manibus eius nec damnabit eum cum iudicabitur illi. Exspecta Dominum et custodi viam eius et exaltabit te ut hereditate capias terram cum perierint peccatores videbis. Vidi impium superexaltatum et elevatum sicut cedros Libani. Et transivi et ecce non erat quesivi eum et non est inventus locus eius. Custodi innocentiam et vide equitatem quoniam sunt reliquie homini pacifico. Iniusti autem disperibunt simul reliquie impiorum interibunt . Salus autem iustorum a Domino et protector eorum in tempore tribulationis. Et adiuvabit eos Dominus et liberabit eos et eruet eos a peccatoribus et salvabit eos quia speraverunt in eo .