Dixit injustus ut delinquat in semetipso :non est timor Dei ante oculos ejus. Quoniam dolose egit in | HORAE | Psalm 35 | Psalm | h4590

 Work: id 701183 Workflow stage: 00 - Imported
Type
Level 4
Text
Dixit iniustus ut delinquat in semetipso non est timor Dei ante oculos eius. Quoniam dolose egit in conspectu eius ut inveniatur iniquitas eius ad odium. Verba oris eius iniquitas et dolus noluit intelligere ut bene ageret. Iniquitatem meditatus est in cubili suo astitit omni vie non bone malitiam autem non odivit. Domine in celo misericordia tua et veritas tua usque ad nubes. Iustitia tua sicut montes Dei iudicia tua abyssus multa. Homines et iumenta salvabis Domine quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam Deus. Filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt. Inebriabuntur ab ubertate domus tue et torrente voluptatis tue potabis eos. Quoniam apud te est fons vite et in lumine tuo videbimus lumen. Pretende misericordiam tuam scientibus te et iustitiam tuam his qui recto sunt corde. Non veniat mihi pes superbie et manus peccatoris non moveat me. Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem expulsi sunt nec potuerunt stare.
Liturgical function
Psalm
Textual source
Psalm 35
bibl
Id Horae
4590
ID Annotation
Dixit injustus ut delinquat in semetipso :non est timor Dei ante oculos ejus. Quoniam dolose egit in | HORAE | Psalm 35 | Psalm | h4590
ID Arkindex
0
 
more...