Judica, Domine, nocentes me ; expugna impugnantes me. Apprehende arma et scutum, et exsurge in adjut | HORAE | Psalm 34 | Psalm | h4589

 Work: id 701072 Workflow stage: 00 - Imported
Type
Level 4
Text
Iudica Domine nocentes me expugna impugnantes me. Apprehende arma et scutum et exsurge in adiutorium mihi. Effunde frameam et conclude adversus eos qui persequuntur me dic anime mee salus tua ego sum. Confundantur et revereantur  querentes animam meam. Avertantur retrorsum et confundantur cogitantes mihi mala. Fiant tamquam pulvis ante faciem venti et angelus Domini coartans eos. Fiat via illorum tenebre et lubricum et angelus Domini persequens eos. Quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui supervacue exprobraverunt animam meam.  Veniat illi laqueus quem ignorat et captio quam abscondit apprehendat eum  et in laqueo * cadat in ipso *. Anima autem mea exultabit in Domino et delectabitur super salutari suo. Omnia ossa mea dicent Domine quis similis tui  ? Eripiens inopem de manu fortiorum eius egenum et pauperem a diripientibus eum. Surgentes testes iniqui que ignorabam interrogabant me. Retribuebant mihi mala pro bonis sterilitatem anime mee. Ego autem cum mihi molesti essent induebar cilicio. Humiliabam in ieiunio animam meam et oratio mea in sinu meo convertetur. Quasi proximum quasi * fratrem nostrum sic complacebam quasi lugens et contristatus sic humiliabar.  Et adversum me letati sunt et convenerunt congregata sunt super me flagella et ignoravi. Dissipati sunt nec compuncti temptaverunt me subsannaverunt me subsannatione frenduerunt super me dentibus suis.  Domine quando respicies restitue animam meam a malignitate eorum’ a leonibus unicam meam.  Confitebor tibi in Ecclesia magna in populo gravi laudabo te. Non supergaudeant mihi qui adversantur mihi inique qui oderunt me gratis et annuunt oculis. Quoniam mihi quidem pacifice loquebantur et in iracundia terre loquentes dolos cogitabant. Et dilataverunt super me os suum dixerunt euge euge viderunt oculi nostri. Vidisti Domine ne sileas Domine ne discedas a me. Exsurge et intende iudicio meo Deus meus et Dominus meus in causam meam .  Iudica me secundum iustitiam meam * Domine Deus meus et non supergaudeant mihi .  Non dicant in cordibus suis euge euge anime nostre nec dicant devorabimus eum. Erubescant et revereantur simul qui gratulantur malis meis. Induantur confusione et reverentia qui maligna loquuntur super me. Exultent et letentur qui volunt iustitiam meam et dicant semper magnificetur Dominus qui volunt pacem servi eius. Et lingua mea meditabitur iustitiam tuam tota die laudem tuam.
Liturgical function
Psalm
Textual source
Psalm 34
bibl
Id Horae
4589
ID Annotation
Judica, Domine, nocentes me ; expugna impugnantes me. Apprehende arma et scutum, et exsurge in adjut | HORAE | Psalm 34 | Psalm | h4589
ID Arkindex
f4bbf43d-dbc4-4079-986c-af355b849f74
 
more...