Text
Confitebor tibi Domine in toto corde meo narrabo omnia mirabilia tua. Letabor et exultabo in te psallam nomini tuo Altissime . In convertendo inimicum meum retrorsum infirmabuntur et peribunt a facie tua. Quoniam fecisti iudicium meum et causam meam sedisti super thronum qui iudicas iustitiam. Increpasti gentes et periit impius nomen eorum delisti in eternum et in seculum seculi. Inimici defecerunt framee in finem et civitates destruxisti. Periit memoria eorum cum sonitu et Dominus in eternum permanet. Paravit in iudicio thronum suum et ipse iudicabit orbem terre in equitate iudicabit populos in iustitia. Et factus est Dominus refugium pauperi adiutor in opportunitatibus in tribulatione. Et sperent in te qui noverunt nomen tuum quoniam non dereliquisti querentes te Domine. Psallite Domino qui habitat in Sion annuntiate inter gentes studia eius. Quoniam requirens sanguinem eorum recordatus est non est oblitus clamorem pauperum. Miserere mei Domine vide humilitatem meam de inimicis meis. Qui exaltas me de portis mortis ut annuntiem omnes laudationes tuas in portis filie Sion. Exultabo in salutari tuo infixe sunt gentes in interitu quem fecerunt. In laqueo isto quem absconderunt comprehensus est pes eorum. Cognoscetur Dominus iudicia faciens in operibus manuum suarum comprehensus est peccator . Convertantur peccatores in infernum omnes gentes que obliviscuntur Deum. Quoniam non in finem oblivio erit pauperis patientia pauperum non peribit in finem. Exsurge Domine non confortetur homo iudicentur gentes in conspectu tuo. Constitue Domine legis latorem super eos sciant gentes quoniam homines sunt. Ut quid Domine recessisti longe despicis in opportunitatibus in tribulatione? Dum superbit impius incenditur pauper comprehenduntur in consiliis quibus cogitant. Quoniam laudatur peccator in desideriis anime sue et iniquus benedicitur. Exacerbavit Dominum peccator secundum multitudinem ire sue non queret. Non est Deus in conspectu eius inquinate sunt vie illius in omni tempore. Auferuntur iudicia tua a facie eius omnium inimicorum suorum dominabitur. Dixit enim in corde suo non movebor a generatione in generationem sine malo. Cuius maledictione os plenum est, et amaritudine et dolo sub lingua eius labor et dolor. Sedet in insidiis cum divitibus in occultis ut interficiat innocentem. Oculi eius in pauperem respiciunt insidiatur in abscondito quasi leo in spelunca sua. Insidiatur ut rapiat pauperem rapere pauperem dum attrahit eum. In laqueo suo humiliabit eum inclinabit se et cadet cum dominatus fuerit pauperum. Dixit enim in corde suo oblitus est Deus avertit faciem suam ne videat in finem. Exsurge Domine Deus meus exaltetur manus tua ne obliviscaris pauperum. Propter quid irritavit impius Deum ? : dixit enim in corde suo non requiret. Vides quoniam tu laborem et dolorem consideras ut tradas eos in manus tuas. Tibi derelictus est pauper orphano tu eris adiutor. Contere brachium peccatoris et maligni queretur peccatum illius et non invenietur. Dominus regnabit in eternum et in seculum seculi peribitis gentes de terra illius . Desiderium pauperum exaudivit Dominus preparationes cordis eorum audivit auris tua. Iudicare pupillo et humili ut non apponat ultra magnificare se homo super terram.
ID Annotation
Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo ; narrabo omnia mirabilia tua. Laetabor et exsultabo in t | HORAE | Psalm 9 | Psalm | h4413