Text
In Domino confido : quomodo dicitis anime mee transmigra in montem sicut passer? Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum paraverunt sagittas suas in pharetra ut sagittent in obscuro rectos corde. Quoniam que perfecisti destruxerunt iustus autem quid fecit ? Dominus in templo sancto suo Dominus in celo sedes eius. Oculi eius in pauperem respiciunt palpebre eius interrogant filios hominum. Dominus interrogat iustum et impium qui autem diligit iniquitatem odit animam suam. Pluet super peccatores laqueos* ignis et sulphur et spiritus procellarum pars calicis eorum. Quoniam iustus Dominus et iustitias dilexit equitatem vidit vultus eius.