Text
Quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania ? Astiterunt reges terre et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus christum eius . Dirumpamus vincula eorum et proiciamus a nobis iugum ipsorum. Qui habitat in celis irridebit eos et Dominus subsannabit eos. Tunc loquetur ad eos in ira sua : et in furore suo conturbabit eos. Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum eius predicans preceptum eius. Dominus dixit ad me filius meus es tu ego hodie genui te. Postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terre. Reges eos in virga ferrea et tamquam va s figuli confringes eos. Et nunc reges intelligite erudimini qui iudicatis terram. Servite Domino in timore et exultate ei cum tremore. Apprehendite disciplinam nequando irascatur Dominus et pereatis de via iusta. Cum exarserit in brevi ira eius beati omnes qui confidunt in eo.
ID Annotation
Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania ? Astiterunt reges terræ,Quare fremuerunt ge | HORAE | Psalm 2 | Psalm | h993
ID Arkindex
d638496b-31f4-46f4-842b-5663a40a45cd