Quam bonus Israël Deus,his qui recto sunt corde ! Mei autem pene moti sunt pedes,pene effusi sunt gr | HORAE | Psalm 72 | Psalm | h986

 Work: id 399431 Workflow stage: 00 - Imported
Type
Level 4
Text
Quam bonus Israel Deus his qui recto sunt corde. Mei autem pene moti sunt pedes pene effusi sunt gressus mei. Quia zelavi super iniquos pacem peccatorum videns. Quia non est respectus morti eorum et firmamentum in plaga eorum. In labore hominum non sunt et cum hominibus non flagellabuntur. Ideo tenuit eos superbia operti sunt iniquitate et impietate sua. Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum transierunt in affectum cordis. Cogitaverunt et locuti sunt nequitiam  : iniquitatem in excelso locuti sunt. Posuerunt in celum os suum et lingua eorum transivit in terra. Ideo convertetur populus meus hic et dies pleni invenientur in eis . Et dixerunt quomodo scit Deus ?et si est scientia in excelso? Ecce ipsi peccatores et abundantes in seculo obtinuerunt divitias. Et dixi  ergo sine causa iustificavi cor meum et lavi inter innocentes manus meas. Et fui flagellatus tota die et castigatio mea in matutinis . Si dicebam narrabo sic ecce nationem filiorum tuorum reprobavi. Existimabam ut cognoscerem  hoc labor est ante me. Donec intrem in sanctuarium Dei et intelligam in novissimis eorum. Verumtamen propter dolos posuisti eis deiecisti eos dum allevarentur. Quomodo facti sunt in desolationem subito defecerunt perierunt propter iniquitatem suam. Velut somnium surgentium Domine in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges. Quia inflammatum est cor meum et renes mei commutati sunt et ego ad nihilum redactus sum et nescivi. Ut iumentum factus sum apud te et ego semper tecum. Tenuisti manum dexteram meam et in voluntate tua deduxisti me et cum gloria suscepisti me. Quid enim mihi est in celo et a te quid volui super terram. Defecit caro mea et cor meum Deus cordis mei et pars mea Deus in eternum. Quia ecce qui elongant se a te peribunt perdidisti omnes qui fornicantur abs te. Mihi autem adherere Deo bonum est ponere in Domino Deo spem meam. Ut annuntiem omnes predicationes tuas in portis filie Sion.
Liturgical function
Psalm
Textual source
Psalm 72
bibl
Id Horae
986
ID Annotation
Quam bonus Israël Deus,his qui recto sunt corde ! Mei autem pene moti sunt pedes,pene effusi sunt gr | HORAE | Psalm 72 | Psalm | h986
ID Arkindex
0
 
Linked from
Referenced by
 
Hours of the Virgin of Canterbury, Saint-Augustin - Terce - Psalm III - Quam bonus Israël Deus,his qui recto sunt corde ! Mei autem pene moti sunt pedes,pene effusi sunt gr | HORAE | Psalm 72 | Psalm | h986
more...