Text
Principes persecuti sunt me gratis et a verbis tuis formidavit cor meum. Letabor ego super eloquia tua sicut qui invenit spolia multa. Iniquitatem odio habui et abominatus sum legem autem tuam dilexi. Septies in die laudem dixi tibi super iudicia iustitie tue. Pax multa diligentibus legem tuam et non est illis scandalum. Exspectabam salutare tuum Domine et mandata tua dilexi. Custodivit anima mea testimonia tua et dilexi ea vehementer. Servavi mandata tua et testimonia tua quia omnes vie mee in conspectu tuo.
Textual source
Psalm 118, 161Psalm 118 (21-ש)
ID Annotation
Principes persecuti sunt me gratis, et a verbis tuis formidavit cor meum | HORAE | Psalm 118, 161 | Psalm | h963