O sancte Sebastiane, Semper, vespere et mane, Horis cunctis et momentis, Dum adhuc sum sanae mentis, | AH 19545 | | Oration | h840

 Work: id 399270 Workflow stage: 00 - Imported
Type
Level 4
Text
O sancte Sebastiane, Semper, vespere et mane, Horis cunctis et momentis, Dum adhuc sum sanae mentis, Me protege et conserva Et a me, martyr, enerva Infirmitatem noxiam, Vocatam epidimiam. Tu de peste huiusmodi Defende me et custodi Et omnes parentes meos, Qui nos confitemur reos Deo et sanctae Mariae Et tibi, o martyr pie. Tu, Mediolanus civis, Hanc pestilentiam, si vis, Potes facere cessare Et a Deo impetrare, Quia a multis est scitum, Quod de hoc habes meritum. Zoe mutam tu sanasti Et sanatam restaurasti Nicostrato eius viro, Hoc faciens modo miro. In agone consolabas Martyres et promittebas Eis sempiternam vitam Et martyribus debitam. O martyr Sebastiane, Tu semper nobiscum mane, Atque per tua merita Nos, qui sumus in hac vita, Custodi, serva et rege Et a peste nos protege Praesentans nos trinitati Et virgini sanctae matri Et sic vitam finiamus, Quod mercedem habeamus Et martyrum consortium
Liturgical function
Oration
Id Horae
840
ID Annotation
O sancte Sebastiane, Semper, vespere et mane, Horis cunctis et momentis, Dum adhuc sum sanae mentis, | AH 19545 | | Oration | h840
ID Arkindex
3e8015da-5991-4de2-9aff-5c3bb6c9fa97
 
more...