Missus est angelus gabriel a deo in civitatem | HORAE | Luke 1:26-38 | Lesson | h765

 Work: id 399186 Workflow stage: 00 - Imported
Type
Level 4
Text
Missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilee cui nomen Nazareth ad virginem desponsatam viro cui nomen erat Ioseph de domo David et nomen virginis Maria. Et ingressus angelus ad eam dixit: Ave gratia plena, Dominus tecum. Benedicta tu in mulieribus. Que cum audisset turbata est in sermone eius et cogitabat qualis esset ista salutatio. Et ait angelus ei: Ne timeas, Maria, invenisti enim gratiam apud Deum. Ecce concipies in utero et paries filium et vocabis nomen eius Iesum. Hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius. Et regnabit in domo Iacob in eternum et regni eius non erit finis. Dixit autem Maria ad angelum: Quomodo fiet istud quoniam virum non cognosco? Et respondens angelus dixit ei: Spiritus sanctus superveniet in te et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque et quod nascetur ex te sanctum vocabitur Filius Dei. Et ecce Elisabeth cognata tua et ipsa concepit filium in senectute sua et hic mensis est sextus illi que vocatur sterilis. Quia non erit impossibile apud Deum omne verbum. Dixit autem Maria: Ecce ancilla Domini fiat mihi secundum verbum tuum.
Liturgical function
Lesson
Textual source
Lk 1:26-38
bibl
Id Horae
765
ID Annotation
Missus est angelus gabriel a deo in civitatem | HORAE | Luke 1:26-38 | Lesson | h765
ID Arkindex
fae77271-31bb-4f75-8255-203f5652871f
 
Linked from
Referenced by
 
Hours of the Virgin of O.Cart. - Matins - Lesson I - Missus est angelus gabriel a deo in civitatem | HORAE | Luke 1:26-38 | Lesson | h765
more...