Text
Lauda anima mea Dominum laudabo Dominum in vita mea psallam Deo meo quamdiu fuero. Nolite confidere in principibus in filiis hominum in quibus non est salus. Exibit spiritus eius et revertetur in terram suam in illa die peribunt omnes cogitationes eorum. Beatus cuius Deus Iacob adiutor eius spes eius in Domino Deo ipsius qui fecit celum et terram mare et omnia que in eis sunt . Qui custodit veritatem in seculum facit iudicium iniuriam patientibus dat escam esurientibus. Dominus solvit compeditos Dominus illuminat cecos. Dominus erigit elisos : Dominus diligit iustos. Dominus custodit advenas pupillum et viduam suscipiet et vias peccatorum disperdet. Regnabit Dominus in secula Deus tuus Sion in generatione et generatione .
ID Annotation
Lauda, anima mea, Dominum.Laudabo Dominum in vita mea ;psallam Deo meo quamdiu fuero.Nolite confider | HORAE | Psalm 145 | Psalm | h699
ID Arkindex
e4b8612e-b536-405f-831f-7500db063fd8